Regeste
Testament du patrice Abbon, fils de Félix et de Rustique,
fondateur de l'abbaye de Novalaise, dont il fait cette dernière son
héritière pour des biens considérables situés dans les pagii de
Grenoble, de Vienne, du Briançon, d'Embrun, de Gap et Die. Cinq viri
clarissimi signent l'acte rédigé par son oncle Valchin, archevêque
d'Embrun.
Texte
In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti. Sub die tercio
nonas maias, anno vigesimo primo gubernante inlustrissimo nostro Karolo
regna Francorum, in inditione VIIa, feliciter. Ego in Dei nomine Abbo,
filius Felici et Rusticæ nomine quondam, sana mente atque consilio,
cogitans casus humani fragilitatis, testamentum condidi, quem venerabili
Hytberto clerico scribendum rogavi. Quod testamentum meum, si quo casum
et jure pretorio, vel quale cujus lege ad inventionis quæ quomodo
valere nequiverit, ac si ab intestato, ad vicem codicellorum, eum valere
volo ac jubeo: quos, quas liberosve esse decrevero, liberi libereve
sint omnis, et quæque per hoc testamentum meum dedero, legavero, dare
jussero, id ut fiat, detur, prestetur fidei, hæredes mei committo. Ego,
in Dei nomine, Abbo, cum me dispensatio divina de hac luce migrare
preceperit dibitove natore complevero , tunc tu, sacrosancta æcclesia,
in honore beati Petri apostoli seu et cæterorum sanctorum, Novaliciis
monasterii, in valle Sigusina, quem ex opere nostro in rem proprietatis
nostræ construximus, ubi norma monachorum sub religionis ordine
spiritale et regula Sancti Benedicti custodiendis, Deo adjuvante,
conlocavimus, ubi apresens vir Abbo preesse videtur, heres michi es tu,
heredem meam te esse volo ac jubeo; cæteri cæteræ exheredis sint tote;
te vero, sancta æcclesia beati Petri apostoli superscripti monasterii,
in valle Sigusina, tam infra murus ipsius civitatis quam et in ipso
pago, ex alode parentum meorum vel undecumque michi justissime ibidem ex
legibus obvenit, hoc est quicquid in ipsa valle Novaliciis, etiam et in
Barro, seu et in Albanato, et ultra Cinisca, subtus Cravasca, et in
Faido, vel cætera loca quod presente tempore ad ipsum monasterium
adjacet vel aspicere videtur, cum silvis, pratis, alpibus, aquis
aquarumve decursibus, quicquid presente tempore ad ipsum sanctum locum
aspicere videtur, tam de proprio quam de conquisto, seu et de
commutationis causa pro Maciano, in valle Maurigenica, recepimus, una
cum mancipiis, terris, vineis, silvis, cum omni integritate ut habeas
volo ac jubeo. Similiter quicquid in Balmas, ubi oratorius in honore
sancti Verani est constructus, visi sumus habere; et in Lastadio,
Gallionis, Grummo, Camundis, Luxomone, Corvallico, Petra Cava, Trebocis,
vel circa civitate, quantumcumque ex proprietate parentum nostrorum vel
conquestum in ipsa loca habere videmur, te heredem meam habere volo ac
jubeo; et quicquid circa civitate Segusia vel in ipsa valle habere
videmur, hoc est in Orbano, Cicimiano, Voroxio, Raudenoviliano, tu heres
mea habere volo ac jubeo. Et in Valaucis, portione, quem a liberto
nostro Theudaldo dedimus, volo ut habeat, et ipse et infantes sui ad
heredem meam aspicere debeant volo ac jubeo. Similiter Cammite superiore
et Cammite subteriore, Brosiolis una cum ingenuis, Rogationis,
Tannoborgonis, una cum ministrale nostro Johanne et infantes suos;
Libertato cum infantes suos; Critovis, Orbana, Bicorasco, una cum
nepotes Vualane, hoc est Harioldo et germana sua, quem Dunimius habet;
Galisiaca et alpes in Cinisio, quem de æcclesia Sancto Petro de ipsa
constructa Lugdunense commutavimus. Ista omnia superius comprehensa, una
cum mancipiis, libertis, terris, domibus, ædificiis, vineis, campis,
pratis, pascuis, silvis, alpibus vel omnis adjacentias ad se
pertinentes, te herede mea habere volo ac jubeo. Et cella infra regnum
Langobardorum qui vocatur Tollatecus, quicquid ex alode parentum
nostrorum michi ibidem obvenit, una cum mancipiis ibi consistentibus vel
omne jure suo, ut habeas volo ac jubeo. Etiam et colonica in valle
Diubiasca, infra fines Langobardorum, ubi dicitur Bicciatis, quem
parentes nostri et nos ibidem habuimus, ut habeas volo atque præcipio.
Simile namque modo, et quicquid in valle Maurigennica, ex alode parentum
nostrorum vel per quodlibet titulo juste et rationabiliter nobis ibidem
obvenit et legitima subpetit redebere, hoc est in ipsa Maurogenna,
domus quem apud æcclesiæ Maurigennica commutavimus, cum edificiis,
cortiferis, exavis, ortis, vineis, campis seu unglis, una cum æcclesia
Sancto Petro quem parentes nostri ibidem construxerunt, cum omni
integritate vel adjacentias ad se pertinentes, immoque æcclesia sancto
Pancrasio proprietatis nostræ, una cum colonica in Birisco, cum omnis
adjacentiis ad se pertinentes, te herede mea habere volo. Et in ipsa
valle Maurigennica, loco nuncupante Fontana, quicquid ibidem præsente
tempore de parentes nostris visi sumus habere, seu et in Nanosces, una
cum illos ingenuos de Amberto, et liberto nostro de Alsede, nomen
Orbano, et ingenua nostra, nomen Rigovera, de Bognosco, vel quicquid in
Bregis de alode parentum nostrorum, quem Austrualdus in beneficio habet,
te, superscripta æcclesia Sancto Petro, heres mea, habere volo ac
jubeo. Pro modo simile, quicquid de domna Siagria in ipsa valle
Maurigennica conquesivimus, Misiottano, Obliciacis, Mago, colonica in
Albiadis, in Bausetis, et colonica super Bricoscis, et Amalicione ubi
Blancolus verbicarius manet, et Gratavunna, etiam et cætera vocabula cum
adjacentiis earum, te, sacrosancta æcclesia, habere volo ac jubeo.
Immoque quicquid in valle Darentasiense, ex alode parentum nostrorum,
vel quod de Siagria ibidem ad nos pervenit, una cum mancipiis, libertis,
colonis, inquilinis et servis, te heredem habere volo atque precipio.
DE GRATIANOPOLITANO PAGO.
Similiter in pago Gratianopolitano Olonna, quem ad liberta mea, nomen
Sendeberti, dedi, volo ut habeat; Missoriano, quem de Siagria
conquesivi; Piniano et Corennum, quem a liberta mea, nomen Auriliana,
dedi, ipsas libertas meas cum ipsas res volo ut habeas ac jubeo; seu in
Aravardo, una cum libertos nostros, Magnebertum una cum germano suo,
Columbo; Misicasiana, Mesatico, Cambe, Quintiaco, Viennatico. Ista omnia
suprascripta, una cum libertis, ac colonis et servis, vel omnes
adjacentias suas ad ipsa loca pertinentes, in suprascripto pago
Gratianopolitano, tu heres mea ut habeas volo atque discerno: item quam,
in pago Viennense, Maconiano, quem de alode parentum meorum nobis
obvenit et quod de Siagria conquisivimus, et colonica in ipso pago
Viennense, Baccoriaco super fluvium Carusium, ubi faber noster
Majorianus mansit, et filius ejus Ramnulfus, de Blaciaco, quem incontra
Ardulfo, per judicio Agnarico patricio, evindicavimus: similiter et in
pago Vianense et Leudunense, Bornaco, Basciasco, Amblariaco, Blaciaco,
Colonica, Sevorio. Ista omnia superscripta, una cum terris, domibus,
vineis, campis, pratis, vel cum omne jure earum, ac colonis, servis et
libertis ad ipsa loca aspicientes, tu heres mea ut habeas [volo] atque
precipio. Item, in pago Matascense, Carnaco, Ebasciaco, quem de Siagria
conquesivimus, una cum ingenuis, libertis, ac colonis et servis, vel
omnes adjacentiis ad ipsa loca aspicientes, ut habeas volo ac jubeo.
Similiter et in pago Briantino, et Aquisiana et Annevasca, in loca
nuncupantes Briancione valle, una cum libertis, ac colonis et servis;
Annedæ, una cum ingenuis, libertis et servis; Agracianis, Exoratiana,
Aquis Levas, cum libertis et servis, vel omnes adjacentias ad se
pertinentes, te, sacrosancta æcclesia, ut habeas volo atque præcipio; et
colonicas infra ipsa valle Briantina et Aquisiana, quem de Vuidegunde
conquesivimus, unde Bardinus capitolarius est: similiter et in
Gerentonnis, colonicas de ipsa ratione Vuindegundi, quod ad nos
pervenerunt, quem Sigualdus libertus noster in benefitio habet; colonica
quem de muliere Gismundo, nomen Pannutia, in ipsa valle in tercia
recepimus, ubi Marius noster verbecarius in ipsa colonica manet:
similiter curte mea Salliaris, alpes, prata, ingenua, Vendanum,
Mullinaricus, Vuilla Vitole. Ista omnia suprascripta, una cum libertis
ac colonis, servis vel omnes adjacentias earum ad ipsa loca aspicientes,
tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo: et colonicas in valle
Gerentonica et in Ralis, quem ad libertos meos quem Theudoaldo et
Honorio dedi, ut ipsi et infantes ipsorum habeant et ad heredem meam
sacrosancta æcclesia aspiciant. Ista omnia superius comprehensa, una cum
adjunctis adjacentiisque suis, campis, pratis, pascuis, silvis,
alpibus, montibus, rivis aquarumve decursibus, accisque omnibus, cum
omnem jure vel terminum earum, tu sacrosancta æcclesia, heres mea, ut
habeas volo ac jubeo. Similiter libertus nostros in valle Aquisiana, qui
ad parentes nostros aspexerunt seu et in ipso pago Brigantino commanere
videntur, unde Vitalis capitularius est, ad memorata æcclesia, heredem
meam, ut aspiciant et inpensionem faciant volo ac jubeo. Emmo quem in
pago Ebredunense et valle Occense, Bruitico, portiones nostras, quem de
Vualdeberto presbitero et de Rigaberga conquisivimus, et de proprio
alode meo et quod de parente mea Godane ad me pervenit; et in ipsa valle
Moccense, quem de Siagria conquisivimus, una cum alpes, et quem de
Dodone et Godane ad nos pervenit, seu et quod [de] domno Vualdeberto
episcopo et de Riguberga ibidem conquisivimus; et colonica ubi dicitur
Albariosco, quem Marcianus servos noster habet, quem de Dodone parente
meo in ipso pago Ebredunense ad me pervenit; necnon et colonicas nostras
in pago Rigomagense, quem Baronta libertus noster in benefitium habet,
et liberto meo ipsum Barontane, una apud solia quem ei dedimus, ut ad
te, heres meam, ipse Baronta aspicere debeat volo ac jubeo. Item, in
ipsum pago Ebredunense, colonicas in Boresio, quem Savina in benefitio
habet; Rodis ubi verbicarius noster, nomen Laurentius, manet; colonicas
in Velentio, quem per preceptionem dominica de ratione Riculfu et
germano suo Rodbaldo ad nos pervenit; omnia et ex omnibus, quicquid in
ipsum pago Ebredunense, seu et in valle Moccense et Rigomagense, tam de
conquesto quam de alode parentum nostrorum, nobis in ipsus pagos
obvenit, advenit, ad integrum, una cum alpes, tibi suprascripta heres
meam, sacrosancta æcclesia, habere volo ac jubeo. Simile namque modo, in
pago Vuapencense, corte mea Talarno, una cum libertus nostros Sicualdo,
cum sorores suas et infantes earum; Maximo, cum uxore sua et infantes
eorum; Calaico, una cum libertus nostros, et Allionicos quem de
Vuidegunde conquisivimus, et liberti nostri in ipsum Allionicus
commanere videntur, Marius cum germanos suos; et libertus nostros in
Venavella, Hidebertum cum uxore sua et infantes eorum, quem de
Vuidegunde ad nos pervenerunt; Kalares quem de ipsa Vuidegunde
conquisivimus: Matarellos, libertus noster, manet in colonica
dominicale, et extra sunt terras et vineas dominicales: ista omnia
suprascripta, una cum libertis, ac colonis et servis, una cum adjunctis
adjacentiisque suis, ad ipsa loca pertinentes, te, sacrosancta æcclesia,
ut habeas volo ac jubeo. Et dono liberto meo ad ipsa æcclesia, nomen
Amalberto, qui habet uxore filia ipsius Mattarello, quem ego manumisi,
et ipsum dua mancipia dedi ad casa Vuapencense, his nominibus Rusticii
et Lupolina; itemque, et in ipsum pago Vuapemcense, Altana, quem de
alode parentum meorum habeo, Curenno, Galisco, Ancilla, quem genitor
meus de Persa conquisivit, et illas terras ibidem in Campania, cum illa
alpe Cassauda, quem de Lavarnosco ibidem habemus, ipsas terras usque ad
summa mancipia quem [de] Siagria conquisivimus. Ista omnia suprascripta,
una cum campis, pratis, silvis, pascuis, alpibus adjacentibusque suis,
ad ipsa loca pertinentis, tu, sacrosancta æcclesia, habeas volo ac
jubeo. Simile namque modo, in ipso pago Vuapomcense, corte mea Opaga,
cum omnis appenditiis suas ad se pertinentes, quem alode parentum meorum
habeo, apud colonica, quem de venatore avunculus meus, domnos
Semforianus episcopus, conquisivi, tu, heres mea, ut habeas volo ac
jubeo. Colonica subtus Ripas, quem ad libertum meum, nomen Bertarii,
dedimus, infantes sui habeant volo ac jubeo, et ipsi ad herede mea
aspicere debeant. Bonis Craviosco tu, heres mea, sacrosancta æcclesia
Sancti Petri monasterii Novalicius, ut habeas volo ac jubeo: similiter,
corte mea Valerignaca, una cum libertum meum Savino, cum filius suos, et
filiis liberti mei, Siseberga; Magnibertum, cum germanus suos et filius
suos vel alius libertus nostros qui ad ipsa curte aspiciunt, habere
volo ac jubeo. Roma, una cum adpendiciis earum, et alpes preter quem ad
libertus meos, infantes Aldefredo et Godoberti, in ipsa Roma dedimus,
volo ut habeant et ipsi ad heredem meam aspiciant; Laquatico, una cum
appenditiis suas ad ipsa loca pertinentes, et quod a liberta mea,
Dumnulina, quem commutavi, dedi in ipsum Laquatico volo ut habeat et ad
heredem meam, sacrosancta æcclesia, aspiciat; et terras in Esturbatina,
quem de Bonevalo conquisivi et ad suprascripta liberta mea, nomen
Sendeberti, dedi, volo ut habeat et ad heredem meam aspiciat; colonicas
in Taraone, quem de Ricuberga conquisivimus, et terras in Crariis, et
libertus nostros Maroaldo, et uxore sua vel filiis eorum, quem genitrix
mea Rustica de pago Genevense fecit venire et super ipsa terra ipsus
mansurus fecit; terra et mancipia in Sevelis, quem de Avolo presbitero
et de Freberga femina avunculos noster, domnus Senforianus, conquisivit;
et libertos nostros in Artonosco, filius Victore et Vere, Johannis,
Justebertus, Paulos et Verissimus, Justina et Bertildes, ipsa terra et
mancipia in Sevelis in benefitio habent, tu, heres mea, sacrosancta
æcclesia Sancti Petri Novalitius monasterii, ut habeas volo ac jubeo.
Capannas, quem ad liberta mea, nomen superscripte Berteldi, dedi, volo
ut habeat et ad heredem mea aspiciat. Vobridio, quem de Mauro conquisivi
et ad liberta mea superscripte, nomen Justini, dedi, quem Dadinus
habet, volo ut habeat et ad heredem meam aspiciat. Colonica Utronno, ex
alode parentum meorum, Glasia, Pentus Bullone, Muccunava Bladonis, tu,
heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Similiter et res illas, Maurovila,
Rodanone, una cum adjacentias earum vel quicquid de parentes nostros,
Dodone et Godane, nobis ibidem obvenit, et res illas quem de Gondoberto
conquisivimus, quem Marabertus in benefitio habet, et illas res quem de
Escussario conquisivimus, una cum mancipiis, terris vel omnes
adjacentias ad ipsa loca aspicientes: ista omnia suprascripta te,
sacrosancta æcclesia domni Petri, heredem meam habere volo atque
precipio. In Cronno Luciano, ex alode parentum meorum, et in Latiomaus,
ibi Mora, ancilla nostra, manet, quod de genitrice nostra Rustica michi
obvenit; colonicas in Gradosa, quem ministerialis noster Bajo in
benefitio habuit, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Quonaone, in
pago Vasense, una cum ingenuis, quem de Vuidegunde conquisivimus;
Doliana, in pago Vendascino, quem de ipsa Vuidegunde ad nos pervenit et
superscripti liberti mei, Justini et Dadino, dedimus, volo ut habeant et
ad heredem meam sacrosancta æcclesia aspiciant. In pago Sigesterico,
vineas et terras in Planciano, quem de parente nostro Vuandalberto,
abbate, conquisivimus; et, in Massilia, res nostras proprias, casas et
ortiles quem de avunculo meo Dodone michi obvenit et de avia nostra
Dodina; similiter ad Pero, casas et ortiles, qui michi de parente mea
Godane obvenit, et campos et vineas infra civitate, et portione nostra
in Centronis; et, ad fontem Lisola, terras et pascuis; in pago Arlatino,
Anglarias et Vivario, portione nostra, et illa alia, quem avunculo meo
Dodone michi obvenit, tu, heres mea, habeas volo ac jubeo. Cronia, in
pago Tolonense, una cum libertis, ac colonis et servis, terris, vineis,
olivetis seu et adjacentias ad se aspicientis, te herede mea,
sacrosancta æcclesia Sancti Petri monasterie Novalicis, habere volo
atque discerno. In pago Regense, Vuardacelis, illo proprio nostro et
illa portione quem de Godane conquisivimus, una cum colonica in Cumbolis
et in Pratalioni qui ad Vuardacælis aspicit, ubi siricarius noster
Peter mansit, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Salines in Viu, in
pago Arelatense, quem de Godane parente nostra ad nos pervenerunt, et
illa portione Siagriæ quem de ipsa conquisivimus, una cum arvis et
campos, vineis et olivetis, mancipiis, pascuis, ibidem et in Campo, et
illas salines in Alterneto, Cattorosco et in Leonio, tam nostra portione
quam et quod de avunculo nostro Dodone ibidem conquisivimus; in pago
Diense, Cassies sibi teptis et portione nostra in Bosedone, quem de
Siagria conquisivimus, una cum libertis et servis vel adpendices suas,
et libertum nostro, Unebertum, et filius suos, quem ex alode de genitore
meo habeo, ut habeas volo ac jubeo. In Ambillis, ubi Gavioaldus, servos
noster, manet, una cum cultura quem de domna Siagria ad nos pervenit,
quem ipse Unebertus in benefitio habet, et illa colonica de ratione
parenti mei Godane, super de Derauso, in pago Diense, ubi Orbicianus
servos manet, ubi dicitur Riaciosco, te heredem meam, sacrosancta
æcclesia, habere volo ac jubeo. Colonicas in pago Attense, in Variates,
et colonicas in pago Cavellico, Attanisco, Quossis, Pecciano Torrido,
qui michi ex alode genitrici mei Rusticæ et avunculo meo Dodone obvenit;
ista omnia superscripta, una cum adjunctis adjacentibus suis ad ipsa
loca aspicientis, te, sacrosancta æcclesia beati Petri apostoli,
Novalicis monasterii, te heredem meam habere volo atque precipio.
Colonicas in pago Diense, ubi dicitur Macitha, una cum salines ad
Verdone, qui ad Lavariosco corte nostra aspexerunt, quam de domna
Siagria conquisivimus, te heredem meam habere volo ac jubeo. Casalis in
Tenegaudia, una cum terris et pascos in ipso monte, quem de Valeriano
genitor meus conquisivit, te heredem meam, sacrosancta æcclesia domni
Petri monasterii, habere volo ac jubeo.
Et placuit michi in hanc pagina testamentis mei adnecti de alode
parentorum meorum, aviis meis Maurino et Dodinæ, quem apud consubrina
mea, Honorata, filia Eptolenæ, amitæ mei, pro pectionis titulum inter
nos divisimus, noscitur, convenisset ut ipsa omnem portionem suam de
ipsa facultate presentaliter recipit, et de proprietate nostre quod pro
falcidia, se nos ipsa vel heredis sui superstites fuerint, estare aut
per lege recipere potuissent eis præsentaliter, de proprietatis portione
nostræ loca dominata, quem in pactionis nostræ continetur et scripte in
falcidia reputata dimisimus, ut nullumquam tempore in postmodo ipsa nec
heredes sui contra hanc testamento meo nec projesta nostra ambulare nec
refragare debeant. Quod si fecerint, pæna quod in pectionis nostræ per
commune consensum continet incurrant, et quod repitent evendicare non
valeant: et volo ut omnis liberti nostri, quos, quas parentes nostri
fecerunt liberos et nos postea fecimus, ut ad ipsam heredem meam
æcclesiam Sancto Petro aspiciant et obsequium et impensionem, sicut ad
parentes nostros et nobis juxta legis ordine debetur, impendere, ita et
in antia ad ipsa herede meam, Sancto Petro Novalicis monasterii
constructa, facere debeant. Quod si contumacis aut ingrati ad heredem
meam suprascripta æcclesia steterint et revellare voluerint, tunc liceat
agentes herede meam eos cum pietatis ordine cohercere, ut ipsi
inpensionem faciant sicut ad parentes nostros et nos fecerunt. Quod si
ingrati et rebelli prestiterint , tunc quod lex de ingratis et
contumacis libertis continet, cum judice interpellatione et
distractione, ad herede mea exsolvant et ad ipsa revertant, volo ac
jubeo.
Et dono superscripto pago Gratianopolitano liberta mea Sanctitildæ, qui
manet in Pino, cum filius suos, Sicufredo et Sigirico, Sicumare et
germanos eorum, Helene et Sigilinæ, et in ipsum pago Gratiapolitano
donamus liberto nostro, nomen Gondoberto, eunucu, et germanas suas, cum
omni rem quem Vuidegundas ad parentes suos in Pagnanum per cessione
dedit, volo ut habeant et ad herede mea aspiciant. Donamus liberta
nostra, Droctesenda, cum filius suos, et habet ipsa liberta nostra homo
ingenuus, nomen Radbertus; dedimus Celseberto. Colonica in Glisione,
prope de Arcia, volo ut habeat et ad herede mea aspiciat. Colonicas,
terras et vineas dominicales, quem Jocos, lerator noster in cessione et
opilonicus, usque nunc in benefitio habuit, quem de Sicuberga
conquisivimus, volo ut ipse per testamento nostrum libertus fiat, et
ipsas colonicas sub nomen libertinitatis habeat et ad heredem meam,
sicut liberti nostri aspiciunt, ita et ipse sic facere debeat. Et, si
ipse de ipso monasterio sicut libertus se abstrahere voluerit, in
pristinu servitio revertatur et ipsas colonicas et ipsi monachi ad parte
herede meam Sancti Petri monasterii recipiant. Et illud michi in hunc
testamento meum addere placu[i]t ut, dum et domnos patrunus meus,
Semforianus condam, episcopatum Vuapencense in suam habuit gubernatione,
et devotione suæ ut medietate de rogationes portionis ipsius, in valle
Segucia, ad ipsa æcclesia per sua esturmenta delegare voluit, et diebus
vitæ suæ tutillam meam in suam habuit recepta potestate et apud nos
nullam deduxit ratione, et dum per lege nulla exinde potuit delegare et
facultates nostras indivisas remanserunt, ipse carta donationis de
medietate locello nostro commune de rogationes in valle Sigusina ad jam
dicta æcclesia Sanctæ Mariæ Vuapencense quod scripserat, dum et lex hoc
prohibit, et postea ipse de ipso onos episcopato a malis hominibus
ejectus fuit, et ipsa portio de rogationis ad ipsa æcclesia Vuapencense
nunquam fuit tradita nec recepta; ideoque nos, tam pro animæ nostræ
remedio quam et pro ipsius suprascriptus patruum nostrum communi
ratione, domno Senforiano, donamus ad ipsa æcclesia Sanctæ Mariæ
Vuapencense locella nostra in pago Regense, nucupantes Braccio una cum
Voconcio, quem de parente nostra Godane ad nos pervenit, una cum
libertis, ac colanis et servis, domibus, ædifitiis, terris, vineis,
campis, pratis, pascuis, silvis, omnia et ex omnibus, quicquid infra
ipsum pago Regense, ad ipsum Bractio et Vocontio, aspicere videtur,
preter quod superius scriptum est, quod dum heredem meam æcclesia Sancti
Petri dedi, ut, tam pro animæ nostræ remedie, ut diximus, quam et pro
devotione patruum nostrorum, domno Senforiano, in luminaribus ipsius
æcclesiæ et pro substantia pauperorum perhennis temporibus profitiat in
augmentis, volo ac jubeo. Emmoquæ donamus ad ipsa æcclesia Sanctæ Mariæ
Vuapencense locella nostra in ipso pago Vuapencense, nucupante Ruarmo,
Ambillis in Taraone, una cum libertis ad ipsa loca aspicientes; in pago
Cavellico, Memiana, quem domnos et avvos noster, Marro, condam de domno
Crammelino , episcopo, conquisivit. De ista omnia suprascripta, dum
adhuc vixero, usum et fructum michi reservo; post obitum quidem meum,
quandoquidem Deus voluerit, agentes æcclesiæ Sanctæ Mariæ Vuapencense
ipsa loca recipiant et habeant, volo ac jubeo.
Simile modo donamus ad æcclesia Sancti Johannis Baptistæ Maurogenna, in
luminaribus ipsius sancti loce et pro animæ nostræ remedio, loca
nucupantis in pago Gratianopolitano Crispiaco, quem de Siagria
conquisivimus; Abrici colinica in pago Viennense, quem de ipsa Siagria
ad nos pervenit; Macciano quem de alode parentum habeo et in
commutationis causæ ad ipsa casa Maurogennica pro colonicas in Venavis,
in valle Segusina, dedimus; vircarias in Malenciano, quem ad filio
Bertelino, servo Sancto Johanni, pro ingenuitatis dedimus. Ipsa vero
loca, una cum colonis ac colanis, servis, libertis, in ipsa loca
commanentes, cum omnes adjacentias ad se pertinentes, in luminaribus
ipsius æcclesiæ Sancto Johanne Maurogennica et pro substantia
pauperorum, volo ut habeat et proficiat in augmentis. Donavimus
dulcissime nostræ Virgilie loca nucupantis in ipso pago Vuapencense
Laciomaus et Licentiaco, Cassaniola, Ciconiola, quem de domno
Vualdeberto, episcopo , et de domna Siagria, et Vuidegundæ et Deos
acrata Ricuberta femina in ipsa loca conquisivimus. Similiter, et in
pago Segisterico Lavariosco, una cum omnis adjacentias suas, quanto
infra ipso pago Sigisterico ad ipsa corte aspicere videntur, quem de
domna Siagria ad nos pervenit; etiam et in pago Regense Cinicino, quem
de domno Vualdeberto ad nos pervenit; in ipsa vero loca, una cum
ingenuis, libertis, ac colanis et servis, terris, domibus, edificiis,
mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, cum omnis
adjacentias earum ad se pertinentes, ut habeas volo; propter quod in
ipsos pagos Sigisterico, Regense et Vuapencense, ad heredem meam
æcclesia Sancto Petro monasterii Novalicis dedimus, ut habeat volo ac
jubeo.
Et placuit michi in hunc testamentum meum plenissima voluntatem
scribere, dum et domnos et in Christo pater noster Vualchuni ,
episcopus, ab initio incoationis opere fundamentum æcclesiæ Sancto Petro
monasteriæ Novalicis, heredem meam, posuit, et usque ad culminis
consumationis fabrica perduxit et in omne opere ædifitiorum adjutor et
gubernator stetit, ut, dum ipse advixerit, sub suo nomine et
gubernatione et nostra commune, ipse monasterius Sancto Petro, heredem
meam, cum omnibus rebus ad ipsum delegandis consistere valeat; et, quod
humanum est, quando abbas de ipso monasterio de hac lucem migraverit,
tunc abbate, quem ipse domnos Vualchuni episcopus in ipso monasterio
elegere voluerit, ibidem mittat, et ipse abba vel sui monachi taliter
agant, dum et ipse domnos Vualchuni advixerit, qualiter ipse eos
spiritaliter monere voluerit, et licentia non habeat de ipsis rebus
aliud faciendi, nisi quod ipse suprascriptos domnos Vualchuni episcopus
pro commune utilitatem ipsius monasterii eis jusserit. Et ita michi
placuit addendo ut omnis facultas mea, quem per hunc testamentum meum
vel epistolas ad ipso monasterio delegavi, dum et ego et ipse domnos
Vualchuni advixerimus, sicut jam dictum est, sub suo nomine et nostrum,
diebus vitæ suæ, ad profectum jam dicti monasterii consistere valeat;
et, si michi superstis fuerit, diebus vitæ suæ in sua permaneat
potestate. Et, si quislibet (quod esse non debet) de monachis ipsius
monasterii contumax aut corruptor fabulis insidiarum contra jam dictum
domno Vualchuni episcopo estiterit aut rebellare voluerit, licentia
habeat eos juxta qualitatis opere suæ cohercere et sententia juxta
canonica regula Sancti Benedicti institutionis judicare; et, si noluerit
se in sua castigatione corrigere et rebellis extiterit, licentia habeat
eum de ipsum monasterio in sua contumatia eicere.
Dono ad suprascripta heredem meam, sacrosancta æcclesiæ Sancti Petri
monasterii Novalicis, terras et vineas, una cum mancipiis in Matanatis,
quem de alode parentum meorum habeo, quem Berolcos in benefitio habuit;
volo ut habeas ac jubeo. Dono fidele meo Protadio res illas in pago
Vuapencense, ubi dicitur Semprugnanum, cum adpendices suas, quem de
Agloaldo conquesivimus, et illa portione quem de Maurengo clerico, pro
sua infidelitate, quod nobis mentivit, et per verbo dominico
conquisivimus, dum et ipse nobis mentitus fuit, ipsas res Palatius nobis
cessit, volo ut habeat. Donamus Tersiæ, filiæ Honoriæ, liberti nostræ,
quem Teudaldos de Seguciu huxorem habuit, res illas quæ fuerunt
Riculfum, filium Rodulfum condam, quem, pro preceptione domno Theoderico
, rege, et illuster vero , domno Karolo , in pago Diense, Vuapencense
et Gratianopolitano conquesivimus, preter colonicas in pago Ebredunense,
in Volencio, quem ad monasterio Sancto Petro, herede meam, delegavimus,
dum et ipse Riculfus apud gente Sarraceorum, ad infidelitatem regni
Francorum, sibi sociavit et multa mala cum ipsa gentem pagana fecit;
volo ut ipsa Tersia ipsas suprascriptas facultatis habere debeat, et
volo ut liberti nostri, filii Vualane, cum illas res quem ipsius Vualane
dedimus, ad herede meam, æcclesia Sancto Petro, aspiciant. Dono liberta
mea ad herede meam, æcclesia Sancto Petro, nomen Fredberga, uxore
Tasculfum, cum nepotes ipsius Fredbergæ, in Etone aut in Pareliano
manere videntur, ut liberticam eorum res ad ipsa æcclesia aspiciant,
volo ac jubeo. Et notamini in hanc pagina testamentis mei addendum
placuit, dum et provintias justas ad gentes Serracenorum dissolatas et
distructas sunt, et tam liberti nostri quam et servi et ancillas
utriusque generis per plura loca vicinorum per necessitate dispersas
fuerunt, volo ut ubicunque ad gentes heredem meam, monasterii Sancto
Petro Novalicis constructum, eos invenire potuerint, ut licentia habeant
in eorum, absque cujuslibet contradictione, revocare dominatione; et,
sicut ad parentes nostros et ad nos aspexerunt, ita et ad herede meam,
æcclesia Sancto Petro monasterie Novalicis, aspicere debeant, volo ac
jubeo. Et volo ut Gislarannus, libertus noster, et uxor sua, quem de
domna Siagria ad nos pervenerunt, una cum colonicas illas quem eis in
Comario, in pago Gratianopolitano, dedimus, ut ipsas habeant et ad
herede meam, monasterio Sancto Petro Novalicis, aspicere debeant; et
illa quæ non sunt nominata, et ad nostro jure pertinet et alicubi non
delegavimus, volo ut ad herede meam perveniant. Et si qua karaxatura aut
litteratura in hanc paginam testamentis mei reperteque fuerint, nos eas
fieri rogavimus, dum et non semel sed sepius eum requisivimus, et
humiliter preco domnis principibus vel omnium potestatibus et episcopis,
pro Patre, et Filio et Spiritui Sancto, qui potestatem dominandi,
regendi habeatis, ut hunc voluntatis nostræ, quem per hunc testamentum
meum ad heredem meam, æcclesia Sancto Petro monasterio, pro substantia
monachorum et pauperorum delegavi, ut in nullo permittatis convellere
nec irrumpere, ut ad augmentis mercedis vestræ commune pertineat. Et, si
quis sperat hoc temerario contra hanc voluntatem meam, quem
promptissimam devotionem conscribere rogavi, insidiator extiterit et
sese noluerit [reformare], iram cælestem incurrat et ad communionem
omnium æcclesiarum excommunicatus appareat, et insuper inferat ad ipsum
sanctum locum, heredem meam, sociantem fisco auri libras quinquaginta,
et quod repetit et vindicare non valeat, stipulatione pro omni firmitate
subnixa.
Ego ABBO, hunc testamentum a me factum.
RUSTICIUS, vir clarissimus.
MAGNABERTUS, vir clarissimus.
VUIDBERTUS, vir clarissimus.
SEMPHORIANUS, vir clarissimus.
VITALIS, vir clarissimus.
Bibliographie
MARION (Jules), Cartulaires de l'église
cathédrale de Grenoble dits cartulaires de Saint-Hugues, Premier
cartulaire, Collection de documents inédits sur l'histoire de France,
Paris, 1869, n°22, II.
Responsable
Laurent Ripart
Comment citer cette notice
Acte n°
221335
dans
Les espaces de la charte
, Cédric GIRAUD,
Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK,
éds., Nancy : Centre de
Médiévistique Jean Schneider ; éds
électronique : Orléans : Institut
de Recherche et d'Histoire des
Textes, 2010. (Telma).
[En ligne]
http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte
221335
/. Date de mise à jour :
Première version, 10 juin 2010.